iam admodum mitigatiSeite: 12345
De LegibusM. TVLLI CICERONIS DE LEGIBVS LIBER PRIMVS Atticvs[1] Lucus quidem ille et haec Arpinatium quercus agnoscitur, saepe a me lectus in Mario: si enim manet illa quercus, haec est profecto; etenim est sane uetus. Qvintvs Manet uero, Attice noster, et semper manebit: sata est enim ingenio. Nullius autem agricolae cultu stirps tam diuturna quam poetae uersu seminari potest. Atticvs Quo tandem modo, Quinte? Aut quale est istuc quod poetae serunt? Mihi enim uideris fratrem laudando suffragari tibi. [2] Qvintvs Sit ita sane; uerum tamen dum Latinae loquentur litterae, quercus huic loco non deerit quae Mariana dicatur, eaque, ut ait Scaeuola de fratris mei Mario, canescet saeclis innumerabilibus, nisi forte Athenae tuae sempiternam in arce oleam tenere potuerunt, aut quam Homericus Vlixes Deli se proceram et teneram palmam uidisse dixit, hodie monstrant eandem, multaque alia multis locis diutius commemoratione manent quam natura stare potuerunt. Quare glandifera illa quercus, ex qua olim euolauit nuntia fulua Iouis mir
RetiariusRetiarius: Commentarii Periodici Latini Moderator: Terentius Tunberg ( clatot@pop.uky.edu ) Index Librorum Argenidis: Vita Iohannis Barclaii Epistula dedicatoria Liber I Liber II Liber III Liber IV Liber V Ioannis Barclaii Argenis. Liber III. Capitulum I 1. Cum in castra iam pro militibus laxa perturbatus Lycogenes intrasset, ferox mali insania & mox necessitatis ingenio ultimis consiliis aperire animum coepit: inclinatam rem, nisi statim erigeretur, sisti non posse; noctem si suis ad cogitandum dedisset, forsitan tutiora secuturos. Quid vero si nec simplici defectione contenti, ex sui ducis captivitate praemia apud Meleandrum quaererent? Infelicibus inimicos omnes esse, sed nec nova auxilia iam sperari, nec aperta vi se Regibus parem fore. Belli furto igitur opus, dum restabant quibus adhuc imperaret & recenti gaudio cuncta in Meleandri castris fervebant. Oppressurum forte incautos & (in partibus esse noctem) illatos tumultus geminaturum. Celere saltem exitium pro beneficio fore peiora metuenti.
Tacitus. HistoriaP. CORNELI TACITI HISTORIARVM LIBER PRIMVS [1] Initium mihi operis Servius Galba iterum Titus Vinius consules erunt. nam post conditam urbem octingentos et viginti prioris aevi annos multi auctores rettulerunt, dum res populi Romani memorabantur pari eloquentia ac libertate: postquam bellatum apud Actium atque omnem potentiam ad unum conferri pacis interfuit, magna illa ingenia cessere; simul veritas pluribus modis infracta, primum inscitia rei publicae ut alienae, mox libidine adsentandi aut rursus odio adversus dominantis: ita neutris cura posteritatis inter infensos vel obnoxios. sed ambitionem scriptoris facile averseris, obtrectatio et livor pronis auribus accipiuntur; quippe adulationi foedum crimen servitutis, malignitati falsa species libertatis inest. mihi Galba Otho Vitellius nec beneficio nec iniuria cogniti. dignitatem nostram a Vespasiano inchoatam, a Tito auctam, a Domitiano longius provectam non abnuerim: sed incorruptam fidem professis neque amore quisquam et sine odio dicendus est. quod si vi
www.uni-mannheim.de10 January 2004 Ruediger Niehl typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check page 3, image: s003 DISSERTATIO I. DE EDUCATIONE, STUDIIS LITERARUM, PEREGRINATIONE, ET CURA RELIGIONIS. CAP. I. Generalissima Rei publicae conservandae praecepta continens. DE constitutione Rei publicae, et eius partibus alibi actum a mefuit, ut et harum partium iura, ac proprietates utcumque sunt explicatae. Nunc porro quomodo, omnes hae partes, offocio suo probe debeant fungi, pro instituti ratione succincte dicam. Idque perfunctorie faciam, et sine praeiudicio aliorum opinationis. Ingeroque illud Lactantii, 3. Divin. instit. cap. 7. ad fin. Si eligere possumus, quod est melius, iam non est Philosophia nobis necessaria: quia sapientes iam sumus, qui de sapientum sententiis iudicemus. Consistit haec tractatio in rei publicae conservatione, amplificatione, et moribi status curatione. Sarta tecta autem res publica est conservanda; tam a periculo corruptionis internae, quam ab externâ vi; nempe
Seite: 12345
|